| illi {⁴³id est}⁴³ Arrio centurioni. qvod nec bene vertat | 9.6.1 |
| quae res in perniciem eius vertatur, id est ut malo omine hoc | |
| munus accipiat. tractum autem hoc est ab Hectore et Aiace: nam | |
| Hector dedit Aiaci gladium, quo se Aiax postea interemit; Hector | |
| vero balteum accepit ab Aiace, quo circa muros patriae tractus est | 5 |
| postea. inde et illud comicum natum est "di bene vertant, quod | |
| agas": plerumque enim bona in peius, mala mutantur in melius. |