| svbdvcere c. i. ex alto in campos dissolvi. {⁴³alii 'sursum | 9.7.1 |
| ducere' intellegunt. alii medium clivum accipiunt, ex quo superior | |
| pars subducitur in collem surgentem, inferior <in> subiectam planitiem | |
| molliter deprimitur. usque ad eum autem locum perticam limitarem | |
| Octavius Musa porrexerat, limitator ab Augusto datus, id est per quin- | 5 |
| decim milia passuum agri Mantuani, cum Cremonensis non sufficeret, | |
| offensus a Mantuanis, quod pecora eius in agro publico aliquando | |
| clausissent. alii 'subducere' pro 'desinere' accipiunt: nam permansit | |
| dicendo 'demittere iugum', quasi hoc colles faciant, quod illis accidit | |
| per naturam. alii agrum suum volunt descripsisse Vergilium, ut osten- | 10 |
| deret ex utraque parte esse clivosum, ut cum ab una parte ad cacumen | |
| ascenderis, ab alia usque ad aquam descendas. et quidam tales agros | |
| lapidosos dicunt, sicut ipse de suo ait "et tibi magna satis | |
| quamvis lapis omnia nudus".}⁴³ |