| adonis 'a' habet accentum, quia graecum est nomen; ta- | 10.18.1 |
| men et{⁴³iam}⁴³ latine sic dicimus: nam 'Adon' nusquam lectum est. {⁴³et | |
| est de hoc fabula talis: in Cypro insula regnavit Cinyras, habens filiam | |
| Myrrham nomine. quae Solis ira in amores incidit patris, cum quo | |
| etiam ministerio nutricis concubuit: namque nutrix Myrrhae dixit Ci- | 5 |
| nyrae, esse quandam puellam, quae eius amore flagraret et concubitum | |
| nocte in tenebris propter verecundiam expeteret virginalem. hoc Cinyras, | |
| incitatus libidine, pollicitus est. cupiens deinde videre vultus puellae, | |
| lumen iussit inferri visamque filiam persequi cum gladio coepit, ut | |
| interficeret. quae gravida de patre confugit in silvas ibique mutata est | 10 |
| in arborem nominis sui. sed infantem conceptum etiam in cortice re- | |
| tinuit et postmodum dente apri excisum emisit in lucem. qui a nym- | |
| phis eductus, Adonis cognominatus est. quem quia Venus adamavit, | |
| Mars in aprum transfiguratus occidit. quem multi miseratione Veneris | |
| in rosam conversum dicunt. est etiam alter ordo huius fabulae: ex | 15 |
| Aegypto †Epiuotasterius et Yon fratres ad insulam Cyprum profecti | |
| sunt atque ibi sortiti uxores. ex quorum genere Celes procreatus est, | |
| qui habuit Erinomam filiam. haec cum esset nimiae castitatis et hoc | |
| a Minerva et Diana diligeretur, Veneri esse coepit invisa. quae cum | |
| puellae castitati insidiaretur, in amorem eius inpulit Iovem. quem | 20 |
| dolum postquam Iuno animadvertit, ut fraudem fraude superaret, petit | |
| a Venere, ut in amorem puellae Adonem inflammaret. quem postea- | |
| quam nulla fraude sollicitare in eius amorem potuit, obiectis quibusdam | |
| nebulis, ipsum Adonem in penetrale virginis perduxit. ita pudicitia | |
| puella per vim et fraudem caruit. sed hanc Diana miserata circa Cis- | 25 |
| seum fluvium in pavonem mutavit. Adonis vero ubi cognovit se ama- | |
| tam Iovis vitiasse, metuens profugit in montis Casii silvas ibique in- | |
| mixtus agrestibus versabatur. quem dolo Mercurii monte deductum cum | |
| aper, quem fabulae Martem loquuntur, vehementer urgeret et ab Adone | |
| vinceretur, repente fulmen Iuppiter iecit et Adonem morti dedit: sed | 30 |
| cum Venus illusum sibi et mortem amati Adonis saepe quereretur, | |
| Mercurius miseratus imaginem Adonis, ut vivere crederetur, ad suos | |
| reduci fecit; Iuno autem a Iove petiit, ut Adonis in lucis patriis | |
| aevum degeret. tum Diana puellae Erinomae formam pristinam red- | |
| didit, quae tamen ex Adone Taleum filium procreavit et cum viro | 35 |
| permansit.}⁴³ |