| venit et vpilio {⁴³ovium custos. et}⁴³ propter metrum ait | 10.19.1 |
| 'upilio'—nam 'opilio' dicimus—et graeco usus est schemate, | |
| sicut illi dicunt οὔνομα pro eo quod est ὄνομα et οὔρη pro eo | |
| quod est ὄρη. tardi venere svbvlci {⁴³'tardi'}⁴³ id est stulti— | |
| Terentius in Heautontimorumeno "tardus es", id est | 5 |
| stultus—: nam porci cito ambulant. {⁴³alii pro 'fatigati' accipiunt. | |
| 'subulci' autem pastores porcorum.}⁴³ |