| amphion dircaevs in a. a. Amphion et Zethus fratres | 2.24.1 |
| fuerunt ex Iove et Antiopa; sed Zethus rusticus fuit, Amphion vero | |
| musicae artis peritus. sane Aracynthus mons est Thebanus: unde | |
| 'actaeo' litorali debemus accipere—ut "at procul in sola secretae | |
| Troades acta"—, non Atheniensi, licet Athenae primo Actis dictae | 5 |
| sint. quamquam plerique 'Actaeo Aracyntho' Atheniensi accipiant, | |
| non quod Aracynthus apud Athenas est, sed ut ostendatur rustici | |
| imperitia. nam et Theocritus ad exprimendam rusticam simplici- | |
| tatem multa aliter quam res habet, dicit. hac ratione potest et | |
| Oaxes Cretae fluvius accipi, cum non sit <Cretae>, sed, ut | 10 |
| diximus, Scythiae. |