| nec svm adeo informis verecunde suam commemorat | 2.25.1 |
| pulchritudinem: sic Cicero in Caeliana "ut eum paeniteat | |
| non deformem esse natum", nam pulcherrimum voluit dicere. | |
| in litore vidi cvm p. v. s. m. negatur hoc per rerum naturam | |
| posse fieri; sed Theocritum secutus est, qui hoc dicit de Cyclope. | 5 |
| sed illic est excusatio, vel quia ingentem habet oculum Cyclops, | |
| vel quia filius Neptuni est. unde quia ait 'in litore', volunt qui- | |
| dam in aqua, a fluctibus derelicta in lacuna litoris, se eum videre | |
| potuisse: quam rem illud excludit 'cum placidum ventis staret | |
| mare'. sed ideo in mari imago non cernitur, quia non stat: quod | 10 |
| si stet, potest etiam nobis imaginem reddere. |