| imitabere pana canendo exemplo numinis in agris me- | 2.31.1 |
| cum poteris canere. nam Pan deus est rusticus in naturae simili- | |
| tudinem formatus, unde et Pan dictus est, id est omne: habet enim | |
| cornua in radiorum solis et cornuum lunae similitudinem; rubet | |
| eius facies ad aetheris imitationem; in pectore nebridem habet stel- | 5 |
| latam ad stellarum imaginem; pars eius inferior hispida est propter | |
| arbores, virgulta, feras; caprinos pedes habet, ut ostendat terrae | |
| soliditatem; fistulam septem calamorum habet propter harmoniam | |
| caeli, in qua septem soni sunt, ut diximus in Aeneide | |
| "septem discrimina vocum"; καλαύροπα habet, id est pedum, | 10 |
| propter annum, qui in se recurrit. hic quia totius naturae deus | |
| est, a poetis fingitur cum Amore luctatus et ab eo victus, quia, ut | |
| legimus, "omnia vincit Amor". ergo Pan secundum fa- | |
| bulas amasse Syringa nympham dicitur: quam cum sequeretur, illa | |
| implorato Terrae auxilio in calamum conversa est, quem Pan ad | 15 |
| solacium amoris incidit et sibi fistulam fecit. sane sciendum, 'Pana' | |
| 'Pa' habere accentum; Graeca enim monosyllaba, quae ad nos | |
| transeunt, crescunt in obliquis casibus et in genetivo et dativo | |
| tantum singularibus ultimae syllabae accentum dant, ut 'Panos | |
| Pani, lyncos lynci'. plurales etiam isti duo ita habent accentum, | 20 |
| licet ad nos transire non possint. |