| SERVII GRAMMATICI | |
| IN VERGILII GEORGICON LIBRVM PRIMVM | |
| COMMENTARIVS. | |
| Vergilius in operibus suis diversos secutus est poetas: Home- | 1.pr.1 |
| rum in Aeneide, quem licet longo intervallo, secutus est tamen; | |
| Theocritum in bucolicis, a quo non longe abest; Hesiodum in his | |
| libris, quem penitus reliquit. hic autem Hesiodus fuit de Ascra | |
| insula. qui scripsit ad fratrem suum Persen librum, quem appella- | 5 |
| vit ἔργα καὶ ἡμέρας, id est opera et dies. hic autem liber continet, | |
| quemadmodum agri et quibus temporibus sint colendi. cuius titu- | |
| lum transferre noluit, sicut bucolicorum transtulit, sicuti Aeneidem | |
| appellavit ad imitationem Odyssiae: tamen eum per periphrasin | |
| primo exprimit versu, dicens: indicabo, quo opere et quibus tem- | 10 |
| poribus ager colendus sit. ingenti autem egit arte, ut potentiam | |
| nobis sui indicaret ingenii coartando lata et angustiora dilatando. | |
| nam cum Homeri et Theocriti in brevitatem scripta collegerit, | |
| unum Hesiodi librum divisit in quattuor. quod ratione non caret. | |
| nam omnis terra, ut etiam Varro docet, quadrifariam dividitur: aut | 15 |
| enim arvus est ager, id est sationalis; aut consitus, id est aptus | |
| arboribus; aut pascuus, qui herbis tantum et animalibus vacat; aut | |
| floreus, in quo sunt horti apibus congruentes et floribus. male | |
| autem quidam georgicorum duos tantum esse adserunt libros, di- | |
| centes georgiam esse γῆς ἔργον, id est terrae operam, quam primi | 20 |
| duo continent libri—nescientes tertium et quartum, licet georgiam | |
| non habeant, tamen ad utilitatem rusticam pertinere; nam et pe- | |
| cora et apes habere studii est rustici. licet possimus agriculturam | |
| etiam in his duobus sequentibus invenire: nam et farrago sine cul- | |
| tura non nascitur, et in hortis colendis non minorem circa terras | 25 |
| constat inpendi laborem. et hi libri didascalici sunt, unde necesse | |
| est, ut ad aliquem scribantur; nam praeceptum et doctoris et disci- | |
| puli personam requirit: unde ad Maecenatem scribit sicut Hesio- | |
| dus ad Persen, Lucretius ad Memmium. sane agriculturae huius | |
| praecepta non ad omnes pertinent terras, sed ad solum situm Ita- | 30 |
| liae, et praecipue Venetiae, teste ipso Vergilio, qui ait | |
| "tibi res antiquae laudis et artis ingredior", cum de Italia | |
| diceret. |