| qvid faciat laetas segetes {⁴³fertiles, fecundas, id est}⁴³ quae | 1.1.1 |
| res terras pingues efficiat; nam segetem modo pro terra posuit: | |
| sic alibi "horrescit strictis seges ensibus". pingues autem ef- | |
| ficit terras, ut paulo post dicturus est, cinis, intermissio arandi, in- | |
| censio stipularum, stercoratio. unde etiam 'laetas' ait; nam fimus, | 5 |
| qui per agros iacitur, vulgo laetamen vocatur. {⁴³sane 'quid faciat' | |
| non interrogat, sed pollicetur.}⁴³ qvo sidere terram quo tempore, | |
| ex sideribus enim tempora colliguntur. et sciendum quattuor pri- | |
| mis versibus textum sequentium quattuor librorum per ordinem | |
| contineri. {⁴³sane sidus proprie est quod in se plures continet stellas, | 10 |
| sed a poetis confuse ponitur.}⁴³ |