| cvi prima f. f. e. m. t. p. t. {⁴³antiquissimi libri 'fudit aquam' | 1.12.1 |
| plerique habuerunt, quoniam Neptunus fluminibus et fontibus et aquis | |
| omnibus praeest, ut ipse docet "aut praeceps Neptuno in- | |
| merserit eurus"; sed melius 'equum' propter armenta. in Corn. | |
| 'equm', in authentico 'aquam', ipsius manu 'equm'.}⁴³ fabula talis est: | 5 |
| cum Neptunus et Minerva de Athenarum nomine contenderent, pla- | |
| cuit diis, ut eius nomine civitas appellaretur, qui munus melius | |
| mortalibus obtulisset. tunc Neptunus percusso litore equum, ani- | |
| mal bellis aptum, produxit; Minerva iacta hasta olivam creavit, | |
| quae res est melior conprobata et pacis insigne. ut autem modo | 10 |
| Neptunum invocet, causa eius muneris facit, quia de equis est di- | |
| cturus in tertio: alioquin incongruum est, si de agricultura locu- | |
| turus numen invocet maris. equum autem a Neptuno progenitum | |
| alii Scythium, alii Scyronem, alii Arionem dicunt fuisse nominatum. | |
| et ideo dicitur equum invenisse, quia velox est eius numen et mo- | 15 |
| bile, sicut mare: unde etiam Castor et Pollux, quia eorum velocis- | |
| simae stellae sunt, equos in tutela habere dicuntur. {⁴³sane hunc | |
| equum cuiuscumque nominis alii apud Arcadiam, alii in Thessalia | |
| editum dicunt, in qua etiam montem altissimum ostendunt, ubi primum | |
| equus visus sit, in tantum, ut ob hanc causam a Thessalis Neptuno | 20 |
| equestre certamen memorent institutum: unde apud Graecos ἵππιος Πο- | |
| σειδῶν, a nobis equester Neptunus. alii hanc eandem de equo opinio- | |
| nem varie adserunt: nam primum equum et mox pullum equinum | |
| matre editum tradunt. quidam marem magis pullum initio editum vo- | |
| lunt. nonnulli Saturno, cum suos filios devoraret, pro Neptuno equum | 25 |
| oblatum devorandum tradunt: unde Illyricos quotannis ritu sacrorum | |
| equum solere aquis inmergere; hoc autem ideo, quod Saturnus umoris | |
| totius et frigoris deus sit. 'prima' autem multi pro 'olim' accipiunt, | |
| ut "prima quod ad Troiam p. c. g. A". alii 'prima' ideo, quod post | |
| Scythium Arionem genuit. nonnulli vero ob hoc 'cui prima frementem | 30 |
| fudit aquam' legunt, quod veteres murmura aquae fremitum dicebant: | |
| Ennius "ager oppletus imbrium fremitu" et denuo "ratibusque | |
| fremebat imber Neptuni", Vergilius in xi. "vicinaeque fre- | |
| munt ripae c. u". ergo 'prima' pro 'primum', quia et Pegaso fontem | |
| in Boeotia icta eius ungula fudit: aut 'prima tellus', id est litus, ut | 35 |
| "primaque vetant considere terra".}⁴³ |