et cvltor nemorvm cvi p. c. Aristaeum invocat, id est 1.14.1
Apollinis et Cyrenes filium, quem Hesiodus dicit Apollinem pasto-
ralem. hic, ut etiam Sallustius docet, post laniatum a canibus
Actaeonem filium matris instinctu Thebas reliquit et Ceam insulam
tenuit primo, adhuc hominibus vacuam: postea, ea relicta, cum 5
Daedalo ad Sardiniam transitum fecit. {⁴³huic opinioni Pindarus re-
fragatur, qui eum ait de Cea insula in Arcadiam migrasse ibique vi-
tam coluisse: nam apud Arcadas pro Iove colitur, quod primus osten-
derit, qualiter apes debeant reparari, ut ait poeta de hoc ipso Aristaeo
"tempus et Arcadii memoranda inventa magistri 10
pandere". 'cultor' autem pro incola. Cea vero insula in Aegeo mari.}⁴³