| navita pro 'nauta', sicut 'Mavors' pro 'Mars'. {⁴³stellis | 1.137.1 |
| hic pro sideribus, quae plures in se stellas habent.}⁴³ nvmeros et | |
| nomina fecit 'numeros' aut currendi modos, id est ortus et occa- | |
| sus—quod si est, quasi rem philosophorum praetermisit; nam tan- | |
| tum de nominibus dicit, ut 'Pliadas, Hyadas': aut certe re vera | 5 |
| ait 'numeros'. nam Hipparchus scripsit de signis et commemoravit | |
| etiam, unumquodque signum quot claras, quot secundae lucis, quot | |
| obscuras stellas habeat: secundum quod bene memoratis signis, | |
| quasi notum, stellarum numerum praetermisit. {⁴³aut 'numeros', quia | |
| septentrionem dicimus. 'nomina fecit' vero notamina: Plautus in Me- | 10 |
| naechmis "iuventus fecit nomen peniculo mihi".}⁴³ |