| pleiadas signum est ante genu tauri, quod {⁴³Graeci ὕβον | 1.138.1 |
| dicunt, id est petimen. quidam autem non omnium boum ὕβον, sed | |
| eorum tantum, qui sunt, ita ut Cyprii, gibberi, sicut Aristoteles quo- | |
| que refert, sed et gibber ipsum ὕβον nominat. sed pleiades}⁴³ ortu suo | |
| primae navigationis tempus ostendunt: unde graece pleiades dicun- | 5 |
| tur ἀπὸ τοῦ πλέειν, latine vergiliae a verni temporis significatione, | |
| quo oriuntur: {⁴³vel quod Pliones et Atlantis filiae sint. sunt autem | |
| septem: Taygete, Alcyone, Celaeno, Sterope, Merope, <Maia,> Electra, | |
| quae excisum Ilium dolens, lucere desiit. quidam Meropen volunt non | |
| apparere, velut erubescentem, quod sola e sororibus cum Sisypho mor- | 10 |
| tali concubuerit. hyadas}⁴³ hyades signum est {⁴³et}⁴³ in fronte tauri, | |
| quod ortu suo efficit pluvias, unde stellae ipsae hyades vocantur | |
| ἀπὸ τοῦ ὑετοῦ, quas Latini {⁴³exinde}⁴³ suculas appellaverunt. {⁴³alii hyadas | |
| a porcis, quas Graeci ὕας dicunt, a nobis sues appellantur, non a | |
| pluviis, quas ὑετοὺς vocant, dictas accipiunt: nam ideo et suculas dici | 15 |
| a suibus. hae sunt in fronte tauri, in formam Υ litterae, unde etiam | |
| hyadas dici volunt. has alii septem, alii quinque dicunt his nominibus: | |
| Pytho, Synecho, Baccho, Cardie, Niseis.}⁴³ claramqve lycaonis | |
| arcton Helicen dicit, id est maiorem septentrionem: nam minor | |
| cynosura dicitur. 'Lycaonis' autem subaudis 'filiam', ut "Deiphobe | 20 |
| Glauci". Lycaon enim, rex Arcadiae, habuit filiam Callisto: quam | |
| cum vitiasset Iuppiter, Iuno in ursam convertit et postea Iuppiter | |
| miseratus in signum {⁴³septentrionis. 'claram' ergo notam, ut "tuus o | |
| clarissime frater Pandare": vel quia non occidit, ideo 'claram': | |
| vel quia illa alia obscurior est.}⁴³ | 25 |