| tvm laqveis captare feras et fallere visco inven- | 1.139.1 |
| tvm {⁴³e. m. c. c. s. 'captare' occupare velle. et}⁴³ unus sensus est divisus | |
| interpositione alterius: nam 'laqueis feras captare' ad venationem | |
| pertinet, id est inlaqueare feras incurvatis arboribus; 'fallere visco' | |
| ad aucupium; item ad venationem 'et magnos canibus circumdare | 5 |
| saltus'. male autem de aucupio quidam {⁴³hoc}⁴³ respuunt, totum refe- | |
| rentes ad venationem, et dicunt, 'fallere visco' pro visceratione | |
| positum; constat enim luparios carnibus tinctis veneno lupos necare. | |
| quod ideo non procedit, quia 'hoc viscum huius visci' facit, sicut | |
| 'templum templi', unde est et 'fallere visco'; 'viscus' vero, id est | 10 |
| caro, 'visceris' facit, ut 'pecus pecoris', et si de carne loquebatur, | |
| 'viscere' debuit dicere: Lucretius "permixtus viscere sanguis", item | |
| ipse "viscus gigni sanguenque creari". |