namqve svb oebaliae memini m. t. a. q. n. v. f. c. g. 4.125.1
Oebalia ipsa est Laconica: unde de Castore et Polluce ait Statius
"Oebalidae fratres". Galaesus vero fluvius est Calabriae, qui iuxta
civitatem labitur Tarentinam, in qua se hortos optimos vidisse
commemorat. Oebaliae autem turres ait, quas condiderant hi qui 5
de Oebalia venerant: nam, ut etiam in tertio Aeneidis dixi-
mus, Lacones, diu bello attriti ab Atheniensibus et inopiam ti-
mentes virorum, praeceperunt ut virgines {⁴³eorum}⁴³ cum quibuscumque
concumberent: quo facto cum post victoriam iuvenes de incertis
parentibus nati erubescerent originem suam—nam et Partheniatae 10
appellabantur—, duce Phalanto, octavo ab Hercule, navigiis pro-
fecti, venerunt ad oppidum Calabriae, quod Taras Neptuni filius
condiderat, et id auctum habitaverunt. {⁴³et aliter: Oebaliam arcem
Tarentinam dicit a Lacedaemonio Oebalo, longe petito epitheto, quia
Lacedaemonii duce Phalanto Tarentum condiderunt.}⁴³ 15