| corycivm vidisse senem Cilica: Corycos enim civitas | 4.127.1 |
| est Ciliciae, in qua antrum illud famosum est, paene ab omnibus | |
| celebratum. et per transitum tangit historiam memoratam a Sue- | |
| tonio. Pompeius enim victis piratis Cilicibus partim ibidem in | |
| Graecia, partim in Calabria agros dedit: unde Lucanus | 5 |
| "an melius fient piratae, magne, coloni?" male autem quidam | |
| 'Corycium' proprium esse adserunt nomen, cum sit appellativum | |
| eius, qui more Corycio hortos excoluit: quod etiam Plinii testimonio | |
| conprobatur. vidisse senem ordo est 'memini vidisse'. dicimus | |
| autem et 'memini videre': Terentius "memini videre, quo aequior | 10 |
| sum Pamphilo, si se illam in somnis". relicti deserti at- | |
| que contempti; quis enim agrum non sperneret nulli rei aptum, | |
| non vitibus aut frumentis vel pascuis? {⁴³et aliter: 'Corycium' autem | |
| Cilica, a monte et civitate Ciliciae Coryco. alii Corycium non natione, | |
| sed peritia, quod haec gens studiose hortos colat. et sic dictum est, ut | 15 |
| "Arcades ambo".}⁴³ |