vomis et ab eo quod est 'vomer', et ab eo quod est 'vo- 1.162.1
mis', 'vomeris' facit. sed rationis est 'vomer'; nam 'vomis' usur-
patum est: rarum enim est, ut in 'is' exeuntia 'r' in obliquis reci-
piant, ut 'cinis, pulvis'. talis est et in graecis ratio; nam 'actin'
et 'actis' dicunt, 'delphin' et 'delphis', 'Eleusin' et 'Eleusis': sed 5
verius in 'n' desinunt, quod in obliquis habent, ut 'actinos, Eleu-
sinos, delphinos'. grave robvr a. propter sulcos altius inpri-
mendos. 'inflexi' autem pro 'flexi' posuit; nam 'in' abundat. {⁴³in-
flexi primvm grave robvr a. perifrasticos aratrum. et 'grave robur'
est, cui vomer accommodatur.}⁴³ 10