tardaqve elevsinae m. v. p. Eleusin civitas est Atticae 1.163.1
provinciae, haud longe ab Athenis. in qua cum regnaret Celeus
et Cererem, quaerentem filiam, liberalissime suscepisset hospitio,
illa pro remuneratione ostendit ei omne genus agriculturae, filium
etiam eius Triptolemum recens natum per noctem igne fovit, per 5
diem divino lacte nutrivit, et eum alatis serpentibus superpositum
per totum orbem misit ad usum frumentorum hominibus indican-
dum. ergo hoc dicit: plaustra volubilia matris Eleusinae, id est
qualia ostendit Ceres apud Eleusin: aut certe qualibus mater deum
colitur; nam ipsa est etiam Ceres. {⁴³Romae quoque sacra huius deae 10
plaustris vehi consueverant. 'volventia' autem quae volvuntur, quod ve-
nit a 'volvo', non 'volvor'.}⁴³