tegeaee vocativus est a derivatione Tegei, oppidi Arca- 1.18.1
diae. et Tegeum tribrachys est, 'Tegeaee' paeon tertius. {⁴³favens
pro 'volens' et per hoc propitius; 'favere' enim veteres etiam velle di-
xerunt: Ennius "matronae moeros complent spectare faventes".
nonnumquam favere et pro 'tacere' ponitur, ut idem Ennius "ore fa- 5
ventes" et Vergilius in quinto "ore favete omnes". oleaeqve
minerva inventrix eo tempore, quo adversum Neptunum de nomine
civitatis contendit, quod iam supra dictum est. cui fabulae hoc addi-
tur, quod, postquam Minerva inventa olea Neptunum vicerit, indigne
ferens Halirrhothius, Neptuni filius, oleas coepit excidere: cui, dum 10
hoc facit, ferrum de manubrio decidit et ei caput amputavit. Neptunus
vero, dolens filii sui obitum, Martem homicidii coepit arguere. inde
effectum est, ut Mars et Neptunus de hac re iudicium apud Athenas
experirentur, unde locus, ubi iudices sederunt, Ἄρειος πάγος, iudices
Atheniensium ἀρεοπαγῖται appellantur.}⁴³ 15