vnciqve pver monstrator aratri alii Triptolemum, alii 1.19.1
Osirim volunt: quod magis verum est, {⁴³ut dicit Propertius, vel Ti-
bullus}⁴³; nam Triptolemus frumenta divisit. {⁴³quod munus ei Ceres dedit
propter humanitatem patris Icari, qui eam, cum Proserpinam raptam
in coniugium a Plutone quaereret, in Attica suscepit hospitio.}⁴³ bene 5
autem tacuit de nomine et generaliter ait 'puer'; nam non unus
aratrum toto orbe monstravit, sed diversi in diversis locis. {⁴³alii
talem de hoc Triptolemo fabulam tradunt. Ceres cum Proserpinam
filiam quaereret, ad Eleusinum regem devenit, cuius uxor Cyntinia
puerum Triptolemum pepererat, seque nutricem pueri amore ducta si- 10
mulavit reginae. sed nutrix recepta cum vellet alumnum suum inmor-
talem reddere, interdiu eum lacte divino alebat, noctu in ignem clam
obruebat; itaque praeterquam solent mortales crescebat. id sic fieri cum
pater admiraretur, nocturno tempore observavit. cum Ceres vellet pue-
rum in cinere et in igne abscondere, pater exclamavit. illa irata Eleu- 15
sinum exanimavit, Triptolemo alumno suo aeternum beneficium dedit:
nam ad fruges portandas currum draconibus iunxit deditque ei, quibus
ille vectus orbem terrarum frugibus obseruit. quem, postquam domum
rediit, cum Cephalus rex interficere voluisset, re cognita iussu Cereris
Triptolemo regnum tradidit. qui accepto regno oppidum constituit et 20
ex patris nomine Eleusinum nominavit Cererique sacra primus instituit,
quae θεσμοφόρια graece dicuntur. Varro de scaenicis originibus vel
in Scauro Triptolemum dicit, Nigidius sphaerae barbaricae sub virginis
signo aratorem, quem Horon Aegyptii vocant, quod Horon Osiridis
filium ab hoc educatum dicunt. ergo Osiris significatur, ut Philo- 25
stephanus περὶ εὑρημάτων; vel Epimenides, qui postea Buzyges dictus
est secundum Aristotelem.}⁴³