| semina vidi eqvidem mvltos medicare s. incipit dicere | 1.193.1 |
| de medicandis leguminibus, quemadmodum et maiora fiant et mo- | |
| dico igne solvantur. bene autem ait 'equidem', {⁴³quod multi pro 'ego' | |
| accipiunt, id est 'ego quidem',}⁴³ ut a praeiudicio inchoaret. nam hoc | |
| dicit: equidem haec vidi fieri, sed sic quoque legumina degenerant, | 5 |
| nisi singulis quibusque annis hoc fiat; inde enim est 'sic omnia | |
| fatis in peius ruere ac retro sublapsa referri'. 'medicare' antique: | |
| nam maiores 'medico' et 'medicor' dicebant, ut 'populo' et 'populor', | |
| quae verba modo ab utraque significatione {⁴³tantum}⁴³ passivae sunt | |
| declinationis. sed ut 'medicare' diceret pro 'medicari', metri neces- | 10 |
| sitas fecit. sane 'medicor' accusativum regit, ut 'medicor illam | |
| rem', 'medeor' vero 'illi rei' dicimus: nam 'medeor illam rem' fi- | |
| guratum est. {⁴³'serentes' aut saturos, aut serere volentes, ut "et terruit | |
| auster euntes": vel 'serentes' serere incipientes.}⁴³ |