| pontvs et ostriferi f. t. a. Sestos et Abydos civitates | 1.207.1 |
| sunt Hellesponti, quae angusto et periculoso mari segregantur. {⁴³in | |
| his angustiis Leander ad Hero natare consueverat: nam illa Sestias, | |
| hic de Abydo fuit. qui cum frequenter ad amatricem amator nataret, | |
| tempestate obrutus interiit: cuius cum cadaver exanime ad litus, in quo | 5 |
| Hero de turre expectare solebat, esset adpulsum, puella se praecipitavit | |
| in mare et ita vitam finivit.}⁴³ unde elegit locum periculosiorem, quem | |
| pro omni poneret pelago. sane secundum artem 'haec ostrea' et | |
| 'hae ostreae' dicimus: nullum enim habet latinitas nomen animalis, | |
| quod neutri sit generis, sicut graece τὸ κῆτος καὶ τὰ κήτη, licet et | 10 |
| Horatius dixerit "ostrea Circeis, Miseno oriuntur echini" et | |
| Iuvenalis "grandia quae mediis iam noctibus ostrea | |
| mordet": quos tamen possumus graece locutos accipere; ita enim | |
| dicunt τὸ ὄστρεον καὶ τὰ ὄστρεα. {⁴³'ostriferi' autem, quod ibi pluri- | |
| mum ostreorum sit. 'fauces' vero angustiae.}⁴³ | 15 |