| libra die non est apocope pro 'diei', sed regularis ge- | 1.208.1 |
| netivus est. nam, ut saepe diximus, obliqui casus numeri singu- | |
| laris a nominativo plurali maiores esse non debent: quod verum | |
| esse Sallustius probat, qui in prosa ait "dubitavit acie pars"; | |
| hinc est et illud "curruque abscisa duorum suspendit capita". | 5 |
| {⁴³Plautus in Amphitruone "neque nox quoquam concedit | |
| die" pro 'diei'.}⁴³ "somniqve id est noctis; nam ab officio tempus" | |
| ostendit. dicit autem aequinoctium autumnale, quod fit sole in | |
| libra posito: vernale enim aequinoctium sol in ariete {⁴³positus}⁴³ efficit. | |
| hoc autem dicit: frumenta serenda esse autumnali tempore, legu- | 10 |
| mina vero usque ad veris initium. |