| {⁴³fabis contra rationem dictum, quia fruges omnes numeri | 1.215.1 |
| singularis sunt.}⁴³ satio sementis. et declinatur sicut 'navis'. | |
| medica pvtres accipivnt svlci ad ipsam herbam apostropham | |
| facit. haec autem herba a Medis translata est in Graeciam, quo | |
| tempore eam invaserunt. huius plena Venetia est. et, ut dicit | 5 |
| Dionysius, trium foliorum est, semper virens. quod autem ait 'pu- | |
| tres sulci', naturam ipsius herbae respicit: nam uno anno frequen- | |
| ter seritur, {⁴³et sexies aut amplius secatur}⁴³ et postea aliquot annis | |
| sponte procreatur. quod etiam sequens indicat versus: nam dicendo | |
| 'milio venit annua cura' ostendit, Medicae curam non esse annuam. | 10 |
| haec autem herba vulgo dicitur scylla. {⁴³pvtres subacti, vel initio | |
| anni, id est vere, vel post annum: quidam enim Medicam post decen- | |
| nium seri dicunt.}⁴³ |