| candidvs avratis aperit cvm cornibvs annvm. t. quo | 1.217.1 |
| tempore annum aperit taurus, qui est auratis cornibus. nam 'aperit | |
| cornibus' non procedit: non enim a capite, sed a dorso oritur, id | |
| est a medio sui, unde incipit apparere; nam ea parte, qua mutila- | |
| tus est, oritur, non a fronte. 'aperit' autem ideo ait, aut quia | 5 |
| aprili mense sol in tauro est, quo cuncta aperiuntur, —et aliud est | |
| 'aperire annum', aliud 'inchoare', nam nullus dubitat, Martio | |
| mense, ut supra diximus, annum inchoare—et hoc melius: aut | |
| certe quia potest unumquodque signum et inchoare annum et finire, | |
| ut 'aperit annum' dixerit, scilicet suum: nam et a tauro usque ad | 10 |
| taurum, et a geminis usque ad geminos annus est. |