| averso autem astro duplex lectio est, nam alii 'adverso' | 1.218.1 |
| legunt: cum cane enim nascitur Sirius, qui est terris adversus, de | |
| quo legimus "ille sitim morbosque ferens mortalibus aegris | |
| nascitur", ut 'adverso' sit pestifero et contrario mortalibus. si | |
| autem 'averso' legerimus, 'cum' subaudiamus necesse est, ut | 5 |
| "atque Ixionii vento rota constitit orbis", id est cum | |
| vento: ut sit sensus, quo tempore etiam canis cedens occidit cum | |
| averso astro, id est cum Argo, quae et ipsa media est, sicut tau- | |
| rus, et a puppi oritur: cui canem constat esse coniunctum. et | |
| {⁴³'cedens' aut locum dans, ut et Argo occidat; nam canis occasum et | 10 |
| navis occasus sequitur: aut certe}⁴³ 'cedens canis' non recedens, sed | |
| incedens accipimus et se movens: tempore enim, quo taurus cum | |
| sole est, etiam canis ad ortum festinat. quod autem ait 'occidit', | |
| ad aspectum nostrum rettulit. nam ortus et occasus duo sunt: | |
| unus ἡλιακὸς, id est solaris, et alter κοσμικὸς, id est mundanus: | 15 |
| unde fit, ut ea signa, quae cum sole oriuntur, a nobis non possint | |
| videri, et ea, quae videmus, quantum ad solis rationem pertinet, | |
| videantur occidere. secundum quod nunc ait 'occidit canis'; nam | |
| canis paranatellon est cancri, id est cum eo oritur. cancer autem | |
| quo tempore sol in tauro est, post horam quartam diei oritur: nam | 20 |
| taurus et gemini binas horas tenent. {⁴³Nigidius commentario sphaerae | |
| graecanicae "oritur enim canicula cum cancro, in columen venit | |
| cum geminis, occidit cum tauro".}⁴³ sic ergo fit, ut canis nobis | |
| occidat, quantum autem ad solis pertinet cursum, in ortu esse vi- | |
| deatur. secundum hanc rationem etiam paulo post dicturus est | 25 |
| "ante tibi eoae Atlantides abscondantur": nam eoas ait | |
| in ortu heliaco positas, unde et 'tibi abscondantur' intulit. {⁴³hunc | |
| canem alii Icari putant, patris Erigonae, qui mortem patris filiae | |
| nuntiavit: alii hunc esse quondam custodem Europae, quem nulla fera | |
| potuit effugere, quique a vulpibus quondam liberaverit Thebas.}⁴³ | 30 |