| robvstaqve farra frumenta, quae plus habent virium, | 1.219.1 |
| quam legumina, quo tempore nobis Atlantides occidunt sunt se- | |
| renda. Atlantides autem, licet septem fuisse dicantur, sex tamen, | |
| {⁴³sicut supra dictum est,}⁴³ videntur in caelo: quae novembri | |
| mense nobis incipiunt non videri. {⁴³cum enim sol in scorpione fuerit, | 5 |
| oriente scorpione occidit taurus, in quo vergiliae sunt, id est sexto idus | |
| novembris. ergo 'eoae' mane abscondantur: non est enim Atlantidum | |
| epitheton 'eoae', sed 'eoae' matutinae; modo enim vespera, modo media | |
| nocte, modo mane oriuntur. unde et 'tibi abscondantur', id est spe- | |
| ctando, nec occident. alii ita exponunt, eoas appellatas, quasi quae | 10 |
| semper mane oriantur. ergo ante occidere vergiliae debent quam sero | |
| sit: quae vergiliae alioquin sunt eoae cum oriuntur, non cum occidunt.}⁴³ | |
| haec autem, ut alii volunt, Iovis, ut alii, Liberi nutrices fuerunt: | |
| alii {⁴³vero}⁴³ ipsas fuisse adserunt Hesperidas. |