| gnosiaqve ardentis decedat s. c. {⁴³et hoc ad superiora | 1.222.1 |
| pertinet: cum enim coronae pars oritur, occidit taurus, in quo vergiliae | |
| sunt. 'decedat' autem non pro occasu dixit, sed 'soli cedat', quo in | |
| scorpione posito cum ortu ipsius oritur. fabula vero de corona talis | |
| est:}⁴³ cum Liber pater Ariadnen, Minois, Cretae regis, filiam, uxorem | 5 |
| duceret, Vulcanus ei coronam obtulit, quam ille ad uxoris insigne | |
| inter sidera collocavit. et stellam per poeticam licentiam dixit; | |
| ceterum sex sunt, quibus in caelo declaratur corona. {⁴³alii hanc fa- | |
| bulam ita adserunt: Theseus cum ad interimendum Minotaurum Cre- | |
| tam venisset, miseratam eius Ariadnen auxilium ei ad occidendum filo | 10 |
| ducto Minotaurum praestitisse; Theseum vero Ariadnen, utpote salutis | |
| auctorem, secum avexisse. qui cum ad Naxum insulam delati essent, | |
| Ariadnen ibi vel consulto vel necessitate vel monitu Mercurii a Theseo | |
| derelictam. quam cum Liber pater adamasset, coronam ei dempto pu- | |
| dore, sicut supra dictum est, dicitur obtulisse: quam etiam inter sidera | 15 |
| postea conlocavit.}⁴³ |