| amerina retinacvla virgas, de quibus vites ligantur: | 1.265.1 |
| quae virgae abundant circa Amerinum oppidum Italiae, cuius cre- | |
| bram in Rosciana facit Cicero mentionem. {⁴³alii genus salicis dicunt | |
| dispari colore a cetera salice, nam est rubra, et ad conectendum aptior, | |
| quia praeter morem lenta est; quae nunc quoque amerina a rusticis | 5 |
| dicitur.}⁴³ |