| {⁴³facilis de qua facile aliquid fiat: unde faciles homines qui | 1.266.1 |
| hac atque illac cito ducuntur. ergo 'facilis' quae cito ligetur vel sol- | |
| vatur.}⁴³ rvbea virga quae abundat circa Rubos, Italiae oppidum: | |
| Horatius "inde Rubos fessi pervenimus": id est ea virga, quae | |
| apud Rubos plurima nascitur. {⁴³an a robo, cuius meminit "ferat et | 5 |
| robus asper amomum". fiscina genus est vasis, id est corbulae | |
| brevis, quas perferunt qui arbusta vindemiant: Lucilius in quinto "fi- | |
| scina fallaci cumulo", Novius in Andromacha "quod tu, mi gnate, | |
| quaeso ut in pectus tuum demittas, tamquam vindemiator in | |
| fiscinam", Plautus in Mercatore "vobiscum habete cum | 10 |
| porcis, cum fiscina".}⁴³ |