| nvnc torrete igni f. n. f. s. praeparate panem, quo | 1.267.1 |
| utamini in serenitate, ne ea res inpedimento sit postea. {⁴³multi ta- | |
| men de certo frugum genere dictum volunt: nam far, milium, panicum | |
| moli, nisi ante fuerint tosta, non possunt. nam quod ait 'saxo fran- | |
| gite' potest accipi et pinsere, quod significat pilo tundere, quia et vulgo | 5 |
| cavatum saxum pilam dicimus: quae omnia fieri oportet propter facili- | |
| tatem molendi. multi hysterologiam putant, quia ante est molere quam | |
| coquere. nonnulli tradunt rusticos solitos, siquando ad excudendas | |
| fruges essent imbribus inpediti, spicas integras condere et, prout indi- | |
| guisset usus, hieme torrere, quo facilius a gluma sua separatum triti- | 10 |
| cum molerent. alii non accipiunt hysteroproteron, sed 'modo hoc, modo | |
| illud facito', ut diversa dixisse videatur.}⁴³ |