qvippe etiam festis q. e. d. non mirum est, rusticum 1.268.1
aliqua facere debere per pluvias, cum sint quaedam, quae facere
possit etiam festis diebus. {⁴³sunt enim aliqua, quae si festis diebus
fiant, ferias polluant: quapropter et pontifices sacrificaturi praemittere
calatores suos solent, ut, sicubi viderint opifices adsidentes opus suum, 5
prohibeant, ne pro negotio suo et ipsorum oculos et caerimonias deum
attaminent: feriae enim operae deorum creditae sunt. sane feriis ter-
ram ferro tangi nefas est, quia feriae deorum causa instituuntur, festi
dies hominum quoque.}⁴³