| fas et ivra sinvnt id est divina humanaque iura per- | 1.269.1 |
| mittunt: nam ad religionem fas, ad homines iura pertinent. {⁴³et non | |
| sine causa hoc dictum a Vergilio, gnaro totius sacrorum ritus, ponitur: | |
| religiosi enim esse dicuntur, qui faciendarum praetermittendarumque | |
| rerum divinarum secundum morem civitatis dilectum habent nec se | 5 |
| superstitionibus implicant. cum ergo hic dicit 'festis quaedam exercere | |
| diebus fas et iura sinunt' et 'nulla religio vetuit', ostendit multa, quae | |
| ad rem divinam pertinent, ex praecepto ex posse fieri et vitari, ab his | |
| scilicet, qui religiosi, ut supra dictum est, appellantur: quem morem | |
| poeta agendo aliud subtiliter docuit.}⁴³ | 10 |