| dedvcere id est siccare: nam 'inrigare' inducere est, ut | 1.270.1 |
| "deinde satis fluvium inducit". sane sciendum, secun- | |
| dum Varronem contra religionem esse si vel rigentur agri vel la- | |
| ventur animalia festis diebus: nymphae enim sine piaculo non pos- | |
| sunt moveri. sed scimus necessitati religionem cedere: unde perite | 5 |
| Vergilius ait 'balantumque gregem fluvio mersare salubri', id est | |
| salutifero; nam dicturus est in tertio, scabie temptari nisi | |
| laventur animalia. de inrigatione vero nihil ad hunc pertinet lo- | |
| cum, quia 'deducere', ut diximus, siccare significat. {⁴³sed qui disci- | |
| plinas pontificum interius agnoverunt, ea die festo sine piaculo dicunt | 10 |
| posse fieri, quae supra terram sunt, vel quae omissa nocent, vel quae | |
| ad honorem deorum pertinent, et quidquid fieri sine institutione novi | |
| operis potest: ut rivorum inductionem sic accipiamus, per fossam vel | |
| pratum purgatum deducere, id est emittere, quoniam cautum in libris | |
| sacris est "feriis denicalibus aquam in pratum ducere nisi le- | 15 |
| gitimam non licet, ceteris feriis omnes aquas licet deducere". | |
| ergo hic, ut aliquibus videtur, 'deducere' purgare est et sordes emittere, | |
| quae praecludant aquam, ideo quia a pontificibus, ut novum fieri non | |
| permittitur feriis, ita vetus purgari permittitur. alii hoc secundum | |
| augurale ius dictum tradunt, quod etiam in bello observetur, ne novum | 20 |
| negotium incipiatur. ergo 'rivos deducere' non est novum negotium, et | |
| potest hoc ad illud referri "quique paludis collectum | |
| umorem bibula deducit harena". sane quae feriae a quo genere | |
| hominum vel quibus diebus observentur, vel quae festis diebus fieri per- | |
| missa sint, siquis scire desiderat, libros pontificales legat. flvvio | 25 |
| salvbri non est epitheton amnis, sed ad factum refertur.}⁴³ |