| caeli menses id est duodecim signa, quibus menses | 1.335.1 |
| agnoscimus. et sidera serva vel tempestates vel planetarum | |
| motus. sciendum autem, ut diximus, de planetis quinque duos esse | |
| noxios, Martem et Saturnum; duos bonos, Iovem et Venerem; Mer- | |
| curius vero talis est, qualis ille cui iungitur: unde etiam fingitur | 5 |
| minister deorum, quod eorum obtemperat potestati. hinc est quod | |
| dicit 'in quos orbes caeli erret ignis Cyllenius', id est utrum in | |
| australem, an in septentrionalem partem inclinetur et cui plane- | |
| tarum cohaereat, ut qualitatem Mercurii ex illo possis agnoscere. | |
| 'Cyllenius' autem 'ignis' est stella Mercurialis, nam in Cyllene | 10 |
| monte Arcadiae dicitur natus esse Mercurius. |