| frigida satvrni qvo sese stella receptet id est | 1.336.1 |
| nocens, ut "frigidus, o pueri, fugite hinc, latet anguis in | |
| herba". ideo autem hoc dicit, quia Saturnus deus pluviarum est, | |
| unde etiam senex fingitur: nam senes semper novimus esse gelidos. | |
| hic autem in capricorno facit gravissimas pluvias, et praecipue in | 5 |
| Italia: unde et Horatius ait "seu tyrannus Hesperiae capricor- | |
| nus undae": in scorpio grandines, item in alio fulmina, in alio | |
| ventos. unde praecipit nos scire debere, in quod se signum reci- | |
| piat sidus Saturni. sane perite ait 'receptet', ut ex frequentativo | |
| verbo nobis ostenderet, Saturnum bis ad unumquodque signum re- | 10 |
| verti: quod alii planetae minime faciunt; solus enim est qui et | |
| longius a sole discedat et bis ad unumquodque signum recurrat. |