| qva locvs erigonen inter chelasqve s. Aegyptii duo- | 1.33.1 |
| decim esse adserunt signa, Chaldaei vero undecim: nam scorpium | |
| et libram unum signum accipiunt, chelae enim scorpii libram | |
| faciunt. iidem Chaldaei nolunt aequales esse partes in omnibus | |
| signis, sed pro qualitate sui aliud signum xx, aliud xl habere, | 5 |
| cum Aegyptii tricenas esse partes in omnibus velint. modo ergo | |
| secundum Chaldaeos locutus est, dicens posse eum habere locum | |
| inter scorpium et virginem; nam Erigone ipsa est virgo. sciendum | |
| deinde est voluisse maiores in his signis esse deorum domicilia. et | |
| Solis est leo, Lunae vero cancer, ceterorum vero quinque planeta- | 10 |
| rum bina sunt signa, prout se ratio siderum sequitur. nam primus | |
| circulus a terra Lunae est, secundus Mercurii, tertius Veneris, | |
| quartus Solis, quintus Martis, sextus Iovis, Saturni ultimus. sed | |
| remotis Sole et Luna, quorum sunt domicilia leo et cancer, hi | |
| quinque ordine, quo eorum sunt circuli, bina possident signa, unum | 15 |
| a sequentibus et unum a superioribus: ut Mercurii sint virgo et | |
| gemini, Veneris libra et taurus, Martis scorpius et aries, Iovis sa- | |
| gittarius et pisces, Saturni capricornus et aquarius. unde per haec | |
| loca siderum Augustum et fortem propter scorpium, id est Martis | |
| domicilium, et iustum propter libram et prudentem propter vicinam | 20 |
| virginem, id est Mercurii domicilium, fore significat. {⁴³vel certe ideo | |
| inter scorpionis bracchia, quae sunt libra, et Erigonen, quae est virgo, | |
| quia libra aequitas, virgo iustitia. sane haec Erigone Icari filia fuit, | |
| tantae pietatis in patrem, ut cum eum vidisset mortuum, omni se luctu | |
| ac maerore conficeret, ob quam rem misericordia deorum inter signa | 25 |
| locum virginis sub iustitiae vocabulo iussa est obtinere. 'chelas' autem | |
| sequentes ideo ait, quia, sicut dictum est, ipsae sunt libra.}⁴³ |