| panditvr ipse tibi ordo est 'qua locus ipse tibi pandi- | 1.34.1 |
| tur'. 'tibi' autem in tuum honorem et gratiam tuam. {⁴³'ipse' autem | |
| ultro, sua sponte. ipse tibi hic distinguitur, ne, si dixeris 'ipse tibi | |
| iam bracchia contrahit ardens scorpios', bene optantis verba maledictum | |
| comprehendisse videantur. iam bracchia contrahit ardens scor- | 5 |
| pios ideo Augusto merito iuxta scorpium locum adsignat, quia sidus | |
| hoc supra Romam positum creditur. Varro tamen ait se legisse Em- | |
| pedotimo cuidam Syracusano a quadam potestate divina mortalem | |
| aspectum detersum, eumque inter cetera tres portas vidisse tresque vias: | |
| unam ad signum scorpionis, qua Hercules ad deos isse diceretur; alte- | 10 |
| ram per limitem, qui est inter leonem et cancrum; tertiam esse inter | |
| aquarium et pisces. argute itaque eam viam et sedem tribuit Augusto, | |
| forti imperatori, quam habuit deus fortis.}⁴³ |