| media fert tristes svcos 'di' sine sibilo proferenda | 2.126.1 |
| est: graecum enim nomen est, et Media provincia est. tristes | |
| svcos amaros, ut "tristisque lupini". tardvmqve sa- | |
| porem f. m. apud Medos nascitur quaedam arbor, ferens mala, quae | |
| medica vocantur: quam per periphrasin ostendit, eius supprimens | 5 |
| nomen. hanc plerique citrum volunt; quod negat Apuleius in libris, | |
| quos de arboribus scripsit, et docet longe aliud esse genus arboris. | |
| 'tardum' autem 'saporem' dicit vix intellegibilem, quod illi ad car- | |
| nem mediam citri referunt: nam prima et interior facile suum | |
| ostendit saporem. {⁴³et aliter: <'tristes'> austeros, amaros. et 'tardum' | 10 |
| gravem aut diu palato inhaerentem.}⁴³ |