felicis mali secundum eos, qui dicunt citrum, fecundi: | 2.127.1 |
nam haec arbor, id est citri, omni paene tempore plena est pomis, | |
quae in ea partim matura, partim acerba, partim adhuc in flore | |
sunt posita. aut certe 'felicis' salubris: nulla enim efficacior res | |
est ad venena pellenda. {⁴³felicis mali fertilis, fecundi: aut quod | 5 |
a morte revocet.}⁴³ |