| an memorem portvs lvcrinoqve addita clavstra in | 2.161.1 |
| Baiano sinu Campaniae contra Puteolanam civitatem lacus sunt | |
| duo, Avernus et Lucrinus, qui olim propter copiam piscium vecti- | |
| galia magna praestabant. sed cum maris impetus plerumque in- | |
| rumpens exinde pisces excluderet et redemptores gravia damna pa- | 5 |
| terentur, supplicaverunt senatui. et profectus C. Iulius Caesar | |
| ductis bracchiis exclusit partem maris, quae antea infesta esse con- | |
| sueverat, reliquitque breve spatium per Avernum, qua et piscium | |
| copia posset intrare et fluctus non essent molesti: quod opus Iulium | |
| dictum est. sed hic ambitiose undam Iuliam appellavit frementem | 10 |
| contra moles a Iulio oppositas. |