| indignatvm magnis stridoribvs aeqvor a solita ex- | 2.162.1 |
| clusum licentia et indignationem suam stridoribus prodens. {⁴³et aliter: | |
| Agrippa in secundo vitae suae dicit, excogitasse se, ut ex Lucrino lacu | |
| portum faceret. verum huius <operis> gloria Augusto cessit. 'indigna- | |
| tum' autem ideo dixit, quia quo tempore in Lucrinum lacum mare in- | 5 |
| missum est, deinde, terra effossa inter ipsum Lucrinum et Avernum, | |
| contigit, ut duo lacus miscerentur, [et] tanta tempestas orta est, ut pro- | |
| digii loco habita sit ac nuntiatum sit, simulacrum Averni sudasse: | |
| propter quod pontifices ibi piacularia sacra fecerunt. 'Iulia' autem | |
| 'unda' significat portum Puteolanum. tyrrhenvsqve fretis inmit- | 10 |
| titvr aestvs avernis ideo dixit, quoniam per Lucrinum mare Tyr- | |
| rhenum influit in Avernum. ivlia vnda per prolepsin positum est, | |
| ut loca prius laudet, quam illum, qui ea fecit, ut laudes inveniant | |
| auctorem, id est Augustum.}⁴³ |