| india mittit ebvr et in Africa fuerunt elephanti, sed | 1.57.1 |
| meliores in India. hinc est quod ait Terentius "elephantis quem | |
| Indicis praefecerat", id est maximis. {⁴³et 'India mittit' quasi pen- | |
| dit.}⁴³ molles sva tvra sabaei Sabaei populi sunt iuxta Syriam | |
| et Arabiam, dicti Sabaei ἀπὸ τοῦ σέβεσθαι, quod apud eos tus | 5 |
| nascitur, quo deos placamus. 'molles' autem ideo ait, vel quod | |
| sub aere clementiore sunt—nam ut ait Lucanus "quic- | |
| quid ad eoos tractus mundique teporem ibitur, emollit | |
| gentes clementia caeli"—: aut certe quia Alexander Macedo | |
| dicitur obscenos omnes de exercitu suo segregatos illic condidisse. | 10 |
| sane 'tus' modo sine aspiratione dicimus; nam antiqui 'thus' dice- | |
| bant ἀπὸ τοῦ θείου: quod displicuit; tura enim a tundendo dicta | |
| esse voluerunt, a glebis tunsis, cum quibus dicitur fluens de arbo- | |
| ribus coalescere. {⁴³alii Sabaeos Arabas . . . Aegyptiorum ex effe- | |
| minatis collectos ab a . . . de Arabia illuc deductos: vel ideo 'molles', | 15 |
| quod fem<ineos> cultus vestesque gerunt.}⁴³ |