| at chalybes nvdi ferrvm {⁴³subauditur <ubique 'mittunt'>. | 1.58.1 |
| Chalybes}⁴³ populi sunt, apud quos nascitur ferrum, unde abusive di- | |
| citur chalybs ipsa materies, ut "vulnificusque chalybs". 'nudi' | |
| autem aut apud quos arbores non sunt: aut vere nudi propter ferri | |
| caedendi studium; nam legimus "Brontesque Steropesque et | 5 |
| nudus membra Pyracmon". virosaqve pontvs castorea fibri | |
| canes sunt Pontici, quorum testones apti sunt medicaminibus: | |
| propter quos ubi se senserint requiri, eos secant. de his Cicero | |
| "redimunt se ea parte corporis, propter quam maxime ex- | |
| petuntur", Iuvenalis "qui se eunuchum ipse facit, | 10 |
| cupiens evadere damno testiculi". castores autem a castrando | |
| dicti sunt. 'virosa' autem venenata: nam licet sint multis remedio, | |
| tamen praegnantes eorum odore abiciunt et egerunt partum. et | |
| 'virosa' dicta ab eo, quod est virus; alii fortia accipiunt a viribus. |