eliadvm palmas epiros eqvarvm hypallage est, nam hoc 1.59.1
dicit: Epiros creat equas optimas, quae apud Elidem palmas me-
rentur in Iovis Olympici curuli certamine. sane 'Epiros' graece
profertur, unde etiam 'E' habet accentum: nam si latinum esset
'Epirus', 'pi' haberet, quia longa est. nec mireris equas currere: 5
nam, ut dicit Plinius, velociores sunt ideo, quod in cursu
urinam faciunt.