| vere tvment terrae et genitalia s. p. Asper sim- | 2.324.1 |
| pliciter accipit, ut 'terrae' nominativus pluralis sit; Donatus vero | |
| 'terrae' genetivum vult esse singularem, ut sit sensus mutata dis- | |
| tinctione 'vere tument silvae'—scilicet a superioribus—'terrae | |
| et genitalia semina poscunt', id est tument silvae et genitalia se- | 5 |
| mina terrarum requirunt. sed melius Asprum sequimur, ut 'geni- | |
| talia semina' quae nos iacimus intellegamus, non quae ex terra | |
| silvae suscipiunt. 'genitalia' autem dicimus 'semina', quibus aliquid | |
| procreatur et gignitur. 'tument' suspenduntur. |