pater omnipotens f. i. a. c. i. g. l. d. interdum pro 2.325.1
aere Iuno, pro aethere Iuppiter ponitur; aliquotiens et pro aere et
pro aethere Iuppiter, Iuno vero pro terra et aqua: sicut hoc loco
intellegimus; nam aether non habet pluvias. unde Aetherem pro
Iove accipimus, cui tribuuntur aer et aether: quae duo mixta terrae 5
et umori universa procreant. dicit autem verno tempore esse plu-
vias, quibus cuncta nascuntur: unde 'fecundis imbribus' dixit, qui-
bus terra fecundatur.