| defectvs solis varios atqui uno modo tantum sol de- | 2.478.1 |
| ficere nobis videtur, tunc scilicet, cum luna plena e regione eius | |
| obstiterit radiis et eos nobis fecerit non videri: unde varios acci- | |
| pimus defectus, non quia varia ratione contingunt—nam ratio | |
| una est, ut diximus—, sed quia vel variis temporibus fiunt vel | 5 |
| varie; interdum enim duobus, interdum quattuor, interdum pluribus | |
| deficit digitis. {⁴³et aliter: 'varios defectus' secundum Epicurum, qui ait, | |
| non unam causam pronuntiandam, qua sol deficere videatur, sed varias: | |
| potest enim fieri ut extinguatur, ut longius recedat, ut aliquod eum | |
| corpus abscondat. 'lunae' autem 'labores' dicit, cum amittit lumen. | 10 |
| et aliter: 'sidera' utrum ea quae cum caelo feruntur infixa, an vaga, | |
| quae contraria caelo cursus conficiunt, an omnia? 'caeli viae' †nocte | |
| sunt, a sinistra austri, septemtrionis a dextera. <'lunae labores'> quod | |
| vulgo dicunt 'laborat luna'. hinc Varro in Cynistore "eclipsis quando | |
| sit, cur luna laboret. et si hoc ridicule credunt dicant quod | 15 |
| laborant"}⁴³. lvnaeqve labores vel errores, quia non recta in- | |
| cedit: vel defectus, qui contingunt lunae, quotiens terrae altitudo | |
| interveniens radiis solis eam inluminari non patitur, a quibus di- | |
| citur lumen accipere. |