| vnde tremor terris variae sunt opiniones. alii dicunt | 2.479.1 |
| ventum esse in concavis terrae, qui motus etiam terram movet: | |
| Sallustius "venti per cava terrae citati", Lucanus | |
| "quaerentem erumpere ventum credidit". alii aquam dicunt | |
| genitalem sub terris moveri et eas simul concutere, sicut vas aquae, | 5 |
| ut dicit Lucretius. alii σπογγοειδῆ terram volunt, cuius | |
| plerumque latentes ruinae superposita cuncta concutiunt. qva vi | |
| maria alta tvmescant obicibvs r. alii sic accipiunt, quod ruptis | |
| obicibus, id est Calpe et Atlante montibus Hispaniae et Mauretaniae, | |
| Oceanus eruperit et ista fecerit maria. quod non procedit: si enim | 10 |
| hoc esset, non diceret 'tumescant', sed 'tumuerint', cum eruperunt | |
| Oceani maria. unde aestuaria Oceani accipimus, qui per Hispanias | |
| et Gallias in infinitum erumpit, contempta lege riparum, ad quas | |
| rursus recurrit: cuius rei opiniones Lucanus in primo com- | |
| memorat, dicens "ventus ab extremo pelagus sic axe volutet | 15 |
| destituatque ferens, an sidere mota secundo Tethyos unda | |
| vagae lunaribus aestuat horis, flammiger an Titan, ut | |
| alentes hauriat undas, erigat Oceanum fluctusque ad si- | |
| dera ducat, quaerite quos agitet mundi labor". | |
| {⁴³<qva vi maria alta tvmescant obicibvs rvptis . . . vel qvae> | 20 |
| tardis mora noctibvs obstet Celsus Oceanum significari ait, qui aestu | |
| suo diffidit terram inter Mauretaniam et Hispaniam, ut hoc sit 'obici- | |
| bus ruptis'. causa autem brevium dierum est, quod signa hiemalia | |
| transversa oriantur atque occidant, causa longorum dierum, quod aestiva | |
| recta oriantur et occidant. <'tardis'> tarde venientibus, aestivis acci- | 25 |
| piendum: unde et 'vel' dixisse videtur, ne bis unum tempus significaret.}⁴³ |