| centvm qvadriivgos a. a. f. c. id est unius diei exhibebo | 3.18.1 |
| circenses, quia, ut Varro dicit in libris de gente populi Romani, | |
| olim xxv. missus fiebant. sed vicesimus quintus dicebatur aerarius, | |
| eo quod de collatione populi exhibebatur: qui desiit esse, postquam | |
| conferendae pecuniae est consuetudo sublata: unde hodieque per- | 5 |
| mansit, ut ultimus missus appelletur aerarius. ergo 'centum cur- | |
| rus' secundum antiquitatem dixit, sicut etiam 'ad flumina'. olim | |
| enim in litore fluminis circenses agebantur, in altero latere positis | |
| gladiis, ut ab utraque parte esset ignaviae praesens periculum: | |
| unde et circenses dicti sunt, quia exhibebantur in circuitu ensibus | 10 |
| positis; licet alii a circumeundo dicant circenses vocari. |